Et dum comederent undecim in coenaculo, apparuit eis Dominus, et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis, et comedit cum eis. Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, id est ab ipso promissam, vel a Patre per ipsum, et Patris auctoritatem complendam dicens: Joannes baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Ac si diceret: Spiritus sanctus super vos descendens, vos purificabit, et roborabit. De baptismo autem apostolorum solet dubitari. Sed super hunc locum dicunt Beda, et Augustinus, quod fuerint baptizati. Ait enim Beda: Baptizabimini, quod est in Spiritu sancto, non ad illud tempus respicit, quo apostoli et caeteri fideles illius temporis, baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum gratia Spiritus sancti a Domino percepta, sed ad illud, quod Domino mittente Spiritum sanctum, plenius acceperunt. Ideo nondum fuerant baptizati, non dico aqua, sed Spiritu sancto, quos intelligimus baptizatos baptismo, Joannis, vel quod credibilius est baptismo Christi. Conveniens enim erat eos esse baptizatos, qui baptizabant alios. De eodem Augustinus: Scriptum est quando baptizatus est Paulus, qui ab Anania baptizatus est. Sed non scriptum est quando baptizati fuerint alii apostoli. Sed debemus intelligere baptizatos esse, propter illam Dominicam sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Sic capere volunt Beda, et Augustinus, quod baptizati fuerint baptismo Christi, et de quibusdam satis videtur quod baptismo Joannis fuerint baptizati, ut de Andraea, Philippo et Petro, de quibus constat, quod fuerunt ejus discipuli. Hoc dicto praecepit eis ut egrederentur de civitate, et statim evanuit ab oculis eorum.